{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mineralogia 611.5-8","citation":"Bernardo Cesi, Mineralogia 611.5-8","ref":"611.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/611.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/611.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/611.5.md","author":{"name":"Bernardo Cesi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi"},"work":{"title":"Mineralogia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Inter omnia autem metalla aes, & ferrum inficiunt vehementer sapores aquarum, quae manant super mineras eorum, vnde aqua egrediens de terra, vbi est multum aes, efficitur valdè amara, & abhominabilis; cuius rei illud est signum, quòd si vinum vel alius liquor, praeter aquam infundatur vasi aeneo, statim inficitur amaritudine abhominabili, ita vt vix bibi possit; aquam autem, & eius saporem non ita statim inficit, & immutat, ob frigiditatem naturalem aquae, quae reprimit euaporationem; inficitur tamen aquae sapor, & odor, si illa diu stet in minera aeris, vel vase aeneo, maximè si ille locus sit profundus sub terra. Ita Al bertus ibid. c. 4. Notandum est septimò, odores omnium metallorum generalites esse secundùm quid foetidos propter substantiam sulphuream, quam ha bentur admixtam; in auro autem est minimus foetor, argentum est magis odoriferum, quàm aurum; & habet argentum in comparatione ad aes gustum dulcem, & odorem dulcem, sed declinantem ad sulphureitatem paruam, & aurum habet dulciorem, sed parum immutat gustum. Plumbum & stannum habent sapores, & odore: valdè hebetes. Albertus ibid. Notandum est octauò, metallorum saporem, & odorem esse foetidum, licèt vnum in comparatione alterius dulcem, vel alium habere dicatur saporem, vel odorem; sicci autem sunt vehementer odores eorum, & vapores, & ideò conferunt oculis fluentibus, & nocent valdè praecordiis, cuius signum est, quod operarij, qui fodiunt metalla, quando igneunt illa, obstruunt os, & nares duplici, vel triplici filtro, ne vapore nimis laedantur. Ita Albertus ibid. Notandum est nonò, omnia metalla, excepto auro, esse ignibilia, siue cremabilia, & comburibilia: ita Aristoteles lib. 3. meteor. cap. 6. ex Albert. Magn. lib. 3. miner. tract. 2. c. 5 Quaeres octauò, quot sint genera metallorum? non satis constat inter auctores de hoc numero. Nam sanctus Isidorus lib. 16. cap. 16. dicit esse septem sequentia; aurum, argentum, aes, ferrum, electrum, stannum, plumbum. Franciscus Vallesius cap. 49. de sacra Philosophia, dicit esse quinque sequentia, nempè aurum, argentum, aes, siue cuprum, ferrum, & plumbum Nam stannum, inquit, est plumbi species. Electrum est mixtura auri, & argenti. Aurichalcum est aes mistura quarundam rerum tinctum. Chalybs est se rum arte defaecatum. Ita Vallesius Patres verò Conimbricenses tract. 13. Meteorlogiae, cap. 4.","prev":{"citation":"Mineralogia 611.1-4","label":"611.1 to 611.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/611.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/611.1"},"next":{"citation":"Mineralogia 611.9-10","label":"611.9 to 611.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/611.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/611.9"},"credit":{"text":"Bernardo Cesi, Mineralogia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mineralogia","quality":"ocr"}}