{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Testamentum 15","citation":"Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/15.md","author":{"name":"Bertichramnus Cenomanensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis"},"work":{"title":"Testamentum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Villa vero Blacciago sita in terraturio Burdigalense secus castro Blavit, quae est super alveum Garonnae, licet a parentibus meis longo tempore fuit possessa, et per interregna, vel adolescentia meae genitricis fuit de jure suo ablata, et ab Aunulfo filio Maurilionis qui eas occupaverat, per testamenti sui paginas dum illicite ad sanctas Ecclesias hoc est Burdigalense et Toronice et Equilinense in duas partes ex ipsa villa sunt delegatas, tertiam Arnulfus germanus ipsius Aunulfo possedebat. Unde altercationes habuimus inter nos et ipsos de praedicta villa; sed ille recognoscens quod nobis legitime debebatur, coram ipsis pontificibus qui duas partes ex hoc possidere videbantur, nobis de praesente tertia ex omnibus de villa ipsa reddidit, et epistola exinde manu sua roborata, vel a praedictis sacerdotibus firmata nobis tradidit possidendam. Sed dum nos ita constringit amor divinus, ut contra sancta Ecclesia non ambulemus; forsitan si possimus cum gratia domnorum meorum et fratrum rem ipsam redimere. Sed quia domnus Agericus episcopus [Turonensis] portionem illam, quae sancti Martini fuit, nobis vendidit, et venditionem cum canonicis suis nobis fecit, et solidus LX secundum arbitriis sui valebat de presenti dedimus, et ipsa altercatio nostra subjunximus, volumus ut tu, sancta heres mea, Ecclesia Cenomanica, possideas; et si adhuc in rem ipsam de domus pontificis de Burdigalense aut Equilemense redimere possumus, totum et ad integrum ad tuam revoces potestatem.","prev":{"citation":"Testamentum 14","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/14"},"next":{"citation":"Testamentum 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/16"},"credit":{"text":"Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1364/tmp1364/tmp1364.tmp1364.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}