{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Testamentum 16","citation":"Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/16.md","author":{"name":"Bertichramnus Cenomanensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis"},"work":{"title":"Testamentum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Colonica vero Vincentianae, quam domna et genitrix mea possedit, et nos eam modo in Dei nomine possidere videmur, quae secus ipsum agrum Blaviaco esse videtur, basilicae sancti Petri et Pauli cum mancipiis, vineis et terris, volo esse dona tum. Villa Floriaco, sita inter duo maria, qui parentum meorum fuit, et postea genitricis mea per orphanitatem perdidit, et a Childegerno fuit malo ordine possessa, quam villae medietatem cum mancipiis, domibus, vineis, silvis, omnique termino suo vel adjacentibus sibi a Berthranno sive Bettone filium ipsius Childegerni dato pretio redemi, volo ut ipsa villa qui parentum meorum fuit, basilica sancti Petri et Pauli in perpetuo dominetur. Domum vero infra muros civitatis Burdigalense, quam ego et germanus meus Ermenulfus nostro opere recuperavimus, ipsam domum cimencitia cum adpenditia sua ad ditione dulcissimo nepoti nostro Sigechelmo jubemus pervenire, ut ipse habeat et possideat, et suis posteris ad possidendum relinquat. Et hoc jubemus, ut omni tempore vitae illorum, quando missi domnis et venerabilibus sanctae Ecclesiae Cenomanicae vel basilicae sancti Petri et Pauli pro piscibus negotiandum ibidem venirent, semper in domo illa receptaculum habeant, et inibi quae eis necesse fuerit comparent. Locum vero qui appellatur Bresetum in terratorium Burdigalense, ubi precarias [Al., picarias] habere videmur, et dato pretio cum Arennoaldo quondam comparavimus, ipsam rem cum precariis inibi manentibus, et familias eorum, vel pixita, sicut a me praesente tempore possidetur, et post meum obitum, tu sancta ac venerabilis basilica domni Petri et Pauli ad tuam revoces ditionem, ut exinde annis singulis pix recipiatur.","prev":{"citation":"Testamentum 15","label":"15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/15"},"next":{"citation":"Testamentum 17","label":"17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/17"},"credit":{"text":"Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1364/tmp1364/tmp1364.tmp1364.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}