{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Testamentum 30","citation":"Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 30","ref":"30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/30.md","author":{"name":"Bertichramnus Cenomanensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis"},"work":{"title":"Testamentum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum","urn":null},"verse":false,"words":161,"text":"Et quia casus humanus multos dubios reddit; et ego vereor, ne (quod Deus avertat) devotionem meam iniqua cupiditas, quae malorum radix est, in aliquo frangat; conjuro te, domne sacerdos, quem post me Deus esse voluerit, per illum judicium tremendum— que diem, sic in aeternum beatitudinis praemium adipiscas, et non cum Juda damnationis partem adquiras, ut omnibus voluntatis meae arbitrium impleas; vel dum te Deus superstitem esse voluerit, custodire intendas omnia. Hanc libertatem debet perpendere, qui voluntati suae judicium firmiter desiderat permanere. Rogo cum testamentum meum ad omnis et comprovincialibus meis fuerit apertum, tunc per manum archidiaconi centum solidi per domnum episcopum Turonicae civitatis ad sepulcrum domni et peculiaris patroni sancti Martini antistitis ubi comam deposui, et annis singulis tributum meum ibidem reddidi, transmittantur. Similiter ad basilicam sancti Albini antistitis per manum Andegavi pontificis sol. quinquaginta dirigantur, quos solidos per sacellos separatim cum brevicellis sigillatis ad unumquemque locum, sicut superius memini, in manu fideli dispensatori commendavi, sicut pagina testamenti mei eloquitur dispensandos.","prev":{"citation":"Testamentum 29","label":"29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/29"},"next":{"citation":"Testamentum 31","label":"31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/31"},"credit":{"text":"Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1364/tmp1364/tmp1364.tmp1364.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}