{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Testamentum 31","citation":"Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 31","ref":"31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/31.md","author":{"name":"Bertichramnus Cenomanensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis"},"work":{"title":"Testamentum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"Tibi vero, archidiacone, demando atque praecipio, ut per omnes basilicas quae circa civitatem nostram esse noscuntur, hoc est basilicae sancti Victurii peculiaris patroni mei, dabis solid. XX. Basilicae domni Vicentii, ubi sanctus Domnolus episcopus requiescit, in honore ipsius martyris vel domni antistitis dabis solid. XX. Basilicae sanctae Mariae vel sanctae Crucis dabis solid. X. Basilicae sancti Juliani episcopi aut caballum, aut in aurum dabis solid. V. itemque basilicae sancti Richomeri solid. Basilicae sancti Hilarii dabis solid. V. Ad oratoria domni Martini, domni Victorii, vel sancti Petri infra muros, dabis in aurum aut in caballos solid. V. Basilicae sancti Stephani martyris aut in aurum aut in caballos dabis solid. V. Similiter volo ac jubeo, ut omnibus clericis nostris qui hic in ecclesia deservire noscuntur;, de quibus aut in quibuslibet rebus quinquaginta solid. dones. Illud vero specialiter rogo, ut in supra scripta loca, ubi aliquid non ut decuit, sed in quantum virtus praevaluit delegavi, nomen meum ac sacerdotes illorum in libro vitae jubeant adscribere, et per singulas festivitates recitari.","prev":{"citation":"Testamentum 30","label":"30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/30"},"next":{"citation":"Testamentum 32","label":"32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/32"},"credit":{"text":"Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1364/tmp1364/tmp1364.tmp1364.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}