{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Testamentum 9","citation":"Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/9.md","author":{"name":"Bertichramnus Cenomanensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis"},"work":{"title":"Testamentum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Id constituimus observandum, ut quicquid die obitus mei in domo superius nominata Parisius, aut in unum aut in quibuslibet rebus, quae nostrae propriae esse noscuntur, aequaliter heredes meas sancta Ecclesia Cenomannica et basilica domni Petri et Pauli inter se dividant. Paene mihi in oblivione fuit positum; sed divina inspirante gratia memoravi. Viniolas secus arenas juxta quod ipsas maxima de deserto recuperavi vel adunavi, de ipsa arena usque ad strada quod clausura ipsa circumcingit, quod ipsa sancta basilica domni Petri et Pauli praesenti tempore possidere videtur. Itemque vineolas, pradela vel terraturium, quod in dextera parte de strada est qui vadit ad Pontileugua, quem de venerabili fratre meo Eoladi abbate comparavi, quae in ipsius basilicae oppidum esse noscitur; cum brugilo quem de fratre meo Leusio abbate datos quadraginta solidos redemi, et campellos quos cum ipso abbate commutavimus, quae ad alveum Sartae, cum prato qui est ad confluens, totum et ad integrum cum servientibus, quos inibi posui, aut adhuc Christo propitio ponere potuero, et modo ad ipsa sancta basilica in Dei nomine possidetur, in perpetuo dominetur. Simili modo medietatem de colonico Vatilonno, quem de Berone in nomine ipsius sanctae basilicae comparavi, et aliam medietatem, quam illustris matrona Egydia ad ipsum sanctum locum per donationis titulum contulit, jubeo ut in integrum, sicut a modo ab ipsa basilica Christo praesule possidetur, et in perpetuo inibi perseveret.","prev":{"citation":"Testamentum 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/8"},"next":{"citation":"Testamentum 10","label":"10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/10"},"credit":{"text":"Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1364/tmp1364/tmp1364.tmp1364.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}