{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Hebraeos 8","citation":"Biblia Sacra, Ad Hebraeos 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/ad-hebraeos/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/ad-hebraeos/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/ad-hebraeos/8.md","author":{"name":"Biblia Sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra"},"work":{"title":"Ad Hebraeos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/ad-hebraeos","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"8] 1 Capitulum autem super ea quae dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in caelis, 2 sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo. 3 Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat. 4 Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerent secundum legem munera, 5 qui exemplari, et umbrae deserviunt caelestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. 6 Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. 7 Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. 8 Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israel, et super domum Iuda, testamentum novum, 9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Aegypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus. 10 Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: 11 et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum: 12 quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum iam non memorabor. 13 Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.","prev":{"citation":"Ad Hebraeos 7","label":"7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/ad-hebraeos/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/ad-hebraeos/7"},"next":{"citation":"Ad Hebraeos 9","label":"9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/ad-hebraeos/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/ad-hebraeos/9"},"credit":{"text":"Biblia Sacra, Ad Hebraeos. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/bible/hebrews.shtml","quality":"proofread"}}