{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Philippenses 2","citation":"Biblia Sacra, Ad Philippenses 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/ad-philippenses/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/ad-philippenses/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/ad-philippenses/2.md","author":{"name":"Biblia Sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra"},"work":{"title":"Ad Philippenses","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/ad-philippenses","urn":null},"verse":true,"words":444,"text":"Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium caritatis, si qua societas spiritus, si quae viscera et miserationes, 2 implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sentientes, 3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, 4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum.\n5 Hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu:\nqui cum in forma Dei esset,\nnon rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,\nsed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens\nin similitudinem hominum factus;\net habitu inventus ut homo,\nhumiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem,\nmortem autem crucis.\npropter quod et Deus illum exaltavit\net donavit illi nomen,\nquod est super omne nomen,\nut in nomine Iesu omne genu flectat\ncaelestium et terrestrium et infernorum,\net omnis lingua confiteatur\nquia Dominus Iesus Christus\nin gloria est Dei Patris.\n12 Itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini; 13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate. 14 Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus, 15 ut sitis sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, 16 verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi. 17 Sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congratulor omnibus vobis; 18 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi.\n19 Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt. 20 Neminem enim habeo tam unanimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. 21 Omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Christi Iesu. 22 Experimentum autem eius cognoscite, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium. 23 Hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt. 24 Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.\n25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos, 26 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. 27 Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius; non solum autem eius, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. 28 Festinantius ergo misi illum ut, viso eo, iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim. 29 Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote, 30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod vobis deerat ministerii erga me.","prev":{"citation":"Ad Philippenses 1.4-5","label":"1.4 to 1.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/ad-philippenses/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/ad-philippenses/1.4"},"next":{"citation":"Ad Philippenses 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/ad-philippenses/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/ad-philippenses/3"},"credit":{"text":"Biblia Sacra, Ad Philippenses. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/bible/philip.shtml","quality":"proofread"}}