{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Timotheum I 2","citation":"Biblia Sacra, Ad Timotheum I 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/ad-timotheum-i/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/ad-timotheum-i/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/ad-timotheum-i/2.md","author":{"name":"Biblia Sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra"},"work":{"title":"Ad Timotheum I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/ad-timotheum-i","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"2] 1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus: 2 pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate: 3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, 4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. 5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus: 6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis: 7 in quo positus sum ego praedicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate. 8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. 9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa: 10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. 11 Mulier in silentio discat cum omni subiectione. 12 Docere autem mulierem non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio. 13 Adam enim primus formatus est: deinde Heva: 14 et Adam non est seductus: mulier autem seducta in praevaricatione fuit. 15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.","prev":{"citation":"Ad Timotheum I 1","label":"1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/ad-timotheum-i/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/ad-timotheum-i/1"},"next":{"citation":"Ad Timotheum I 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/ad-timotheum-i/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/ad-timotheum-i/3"},"credit":{"text":"Biblia Sacra, Ad Timotheum I. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/bible/timothy1.shtml","quality":"proofread"}}