{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apocalypsis Ioannis 10","citation":"Biblia Sacra, Apocalypsis Ioannis 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/apocalypsis-ioannis/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/apocalypsis-ioannis/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/apocalypsis-ioannis/10.md","author":{"name":"Biblia Sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra"},"work":{"title":"Apocalypsis Ioannis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/apocalypsis-ioannis","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"1 Et vidi alium angelum fortem descendentem de caelo amictum nube, et iris in capite eius, et facies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columnae ignis: 2 et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram: 3 et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. 4 Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de caelo dicentem mihi: Signa quae locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere. 5 Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad caelum: 6 et iuravit per viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum, et ea quae in eo sunt: et terram, et ea quae in ea sunt: et mare, et ea quae in eo sunt: Quia tempus non erit amplius: 7 sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas. 8 Et audivi vocem de caelo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram. 9 Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. 10 Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus: 11 et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis.","prev":{"citation":"Apocalypsis Ioannis 9","label":"9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/apocalypsis-ioannis/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/apocalypsis-ioannis/9"},"next":{"citation":"Apocalypsis Ioannis 11","label":"11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/apocalypsis-ioannis/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/apocalypsis-ioannis/11"},"credit":{"text":"Biblia Sacra, Apocalypsis Ioannis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/bible/revelation.shtml","quality":"proofread"}}