{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Baruch 5","citation":"Biblia Sacra, Baruch 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/baruch/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/baruch/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/baruch/5.md","author":{"name":"Biblia Sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra"},"work":{"title":"Baruch","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/baruch","urn":null},"verse":false,"words":161,"text":"5] 1 exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae 2 circumdato te deploide a Deo iustitiae et inpone mitram capiti tuo honoris Aeterni 3 Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub caelo est 4 nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum Pax iustitiae et Honor pietatis 5 exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria 6 exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni 7 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in aequalitatem terrae ut ambulet Israhel diligenter in honorem Dei 8 obumbraverunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israhel mandato Dei 9 adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine maiestatis suae cum misericordia et iustitia quae est ab ipso","prev":{"citation":"Baruch 4.1","label":"4.1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/baruch/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/baruch/4.1"},"next":{"citation":"Baruch 6.1","label":"6.1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/baruch/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/baruch/6.1"},"credit":{"text":"Biblia Sacra, Baruch. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/bible/baruch.shtml","quality":"proofread"}}