{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ezechiel 15","citation":"Biblia Sacra, Ezechiel 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/ezechiel/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/ezechiel/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/ezechiel/15.md","author":{"name":"Biblia Sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra"},"work":{"title":"Ezechiel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/ezechiel","urn":null},"verse":false,"words":144,"text":"15] 1 et factus est sermo Domini ad me dicens 2 fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum 3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas 4 ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus 5 etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operis 6 propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem 7 et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos 8 et dedero terram inviam et desolatam eo quod praevaricatores extiterint dicit Dominus Deus","prev":{"citation":"Ezechiel 14.1","label":"14.1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/ezechiel/14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/ezechiel/14.1"},"next":{"citation":"Ezechiel 16.1","label":"16.1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/ezechiel/16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/ezechiel/16.1"},"credit":{"text":"Biblia Sacra, Ezechiel. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/bible/ezekiel.shtml","quality":"proofread"}}