{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Habacuc 2","citation":"Biblia Sacra, Habacuc 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/habacuc/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/habacuc/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/habacuc/2.md","author":{"name":"Biblia Sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra"},"work":{"title":"Habacuc","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/habacuc","urn":null},"verse":true,"words":390,"text":"super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me\net respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum\nquia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit\necce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet\net quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos\nnumquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum\nnumquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis\nquia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae civitatis et omnium habitantium in ea\nvae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali\ncogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos et peccavit anima tua\nquia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit\nvae qui aedificat civitatem in sanguinibus et praeparat urbem in iniquitate\nnumquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient\nquia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquae operientes mare\nvae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius\nrepletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam\nquia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et civitatis et omnium habitantium in ea\nquid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta\nvae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius\nDominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra","prev":{"citation":"Habacuc 1-2","label":"Poem 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/habacuc/1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/habacuc/1-2"},"next":{"citation":"Habacuc 3","label":"Poem 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/habacuc/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/habacuc/3"},"credit":{"text":"Biblia Sacra, Habacuc. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/bible/habakkuk.html","quality":"proofread"}}