{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Isaias 15","citation":"Biblia Sacra, Isaias 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/isaias/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/isaias/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/isaias/15.md","author":{"name":"Biblia Sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra"},"work":{"title":"Isaias","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/isaias","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"15] 1 onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit 2 ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur 3 in triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et in plateis eius omnis ululat descendit in fletum 4 clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi 5 cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt 6 aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit 7 secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos 8 quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus eius et usque ad puteum Helim clamor eius 9 quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae","prev":{"citation":"Isaias 14.1","label":"14.1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/isaias/14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/isaias/14.1"},"next":{"citation":"Isaias 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/isaias/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/isaias/16"},"credit":{"text":"Biblia Sacra, Isaias. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/bible/isaiah.shtml","quality":"proofread"}}