{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Malachias 4","citation":"Biblia Sacra, Malachias 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/malachias/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/malachias/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/malachias/4.md","author":{"name":"Biblia Sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra"},"work":{"title":"Malachias","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/malachias","urn":null},"verse":true,"words":126,"text":"ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen\net orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento\net calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum\nmementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israhel praecepta et iudicia\necce ego mittam vobis Heliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis\net convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum ne forte veniam et percutiam terram anathemate\nThe Bible The Latin Library The Classics Page","prev":{"citation":"Malachias 3","label":"Poem 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/malachias/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/malachias/3"},"next":null,"credit":{"text":"Biblia Sacra, Malachias. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/bible/malachias.html","quality":"proofread"}}