{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Michaea 1-2","citation":"Biblia Sacra, Michaea 1-2","ref":"1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/michaea/1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/michaea/1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/michaea/1-2.md","author":{"name":"Biblia Sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra"},"work":{"title":"Michaea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/michaea","urn":null},"verse":true,"words":294,"text":"verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda quod vidit super Samariam et Hierusalem\naudite populi omnes et adtendat terra et plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo\nquia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrae\net consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquae quae decurrunt in praeceps\nin scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israhel quod scelus Iacob nonne Samaria et quae excelsa Iudae nonne Hierusalem\net ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelabo\net omnia sculptilia eius concidentur et omnes mercedes eius conburentur igni et omnia idola eius ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur\nsuper hoc plangam et ululabo vadam spoliatus et nudus faciam planctum velut draconum et luctum quasi strutionum\nquia desperata est plaga eius quia venit usque ad Iudam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem\nin Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis in domo Pulveris pulvere vos conspergite\net transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimet\nquia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem\ntumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera Israhel\npropterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israhel\nadhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa usque Adollam veniet gloria Israhel\ndecalvare et tondere super filios deliciarum tuarum dilata calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex te","prev":{"citation":"Michaea 1","label":"1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/michaea/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/michaea/1"},"next":{"citation":"Michaea 2","label":"Poem 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/michaea/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/michaea/2"},"credit":{"text":"Biblia Sacra, Michaea. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/bible/micah.html","quality":"proofread"}}