{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nahum 1-2","citation":"Biblia Sacra, Nahum 1-2","ref":"1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/nahum/1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/nahum/1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/nahum/1-2.md","author":{"name":"Biblia Sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra"},"work":{"title":"Nahum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/nahum","urn":null},"verse":true,"words":262,"text":"onus Nineve liber visionis Naum Helcesei\nDeus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis\nDominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius\nincrepans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit\nmontes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo\nante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo\nbonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se\net in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et inimicos eius persequentur tenebrae\nquid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio\nquia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena\nex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans praevaricationem\nhaec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra\net nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam\net praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es\necce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit","prev":{"citation":"Nahum 1","label":"1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/nahum/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/nahum/1"},"next":{"citation":"Nahum 2","label":"Poem 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/nahum/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/nahum/2"},"credit":{"text":"Biblia Sacra, Nahum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/bible/nahum.html","quality":"proofread"}}