{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numeri 17","citation":"Biblia Sacra, Numeri 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/numeri/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/numeri/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/numeri/17.md","author":{"name":"Biblia Sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra"},"work":{"title":"Numeri","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/numeri","urn":null},"verse":false,"words":200,"text":"17] 1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae. 3 Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit: 4 ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio, ubi loquar ad te. 5 Quem ex his elegero, germinabit virga eius: et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant. 6 Locutusque est Moyses ad filios Israel: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron. 7 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, 8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. 9 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel: videruntque, et receperunt singuli virgas suas. 10 Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur. 11 Fecitque Moyses sicut praeceperat Dominus. 12 Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus. 13 Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?","prev":{"citation":"Numeri 16.11","label":"16.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/numeri/16.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/numeri/16.11"},"next":{"citation":"Numeri 18.1-3","label":"18.1 to 18.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/numeri/18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/numeri/18.1"},"credit":{"text":"Biblia Sacra, Numeri. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/bible/numbers.shtml","quality":"proofread"}}