{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Osee 10","citation":"Biblia Sacra, Osee 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/osee/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/osee/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/osee/10.md","author":{"name":"Biblia Sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra"},"work":{"title":"Osee","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/osee","urn":null},"verse":true,"words":265,"text":"vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris\ndivisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum\nquia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis\nloquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri\nvaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius quia migravit ab eo\nsiquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua\ntransire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae\net disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos\nex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis\niuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas\nEphraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos Iacob\nseminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiam\narastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorum\nconsurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisa\nsic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum","prev":{"citation":"Osee 9","label":"Poem 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/osee/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/osee/9"},"next":{"citation":"Osee 11","label":"Poem 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/osee/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/osee/11"},"credit":{"text":"Biblia Sacra, Osee. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/bible/hosea.html","quality":"proofread"}}