{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Osee 11","citation":"Biblia Sacra, Osee 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/osee/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/osee/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/osee/11.md","author":{"name":"Biblia Sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra"},"work":{"title":"Osee","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/osee","urn":null},"verse":true,"words":213,"text":"sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum\nvocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant\net ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos\nin funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur\nnon revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti\ncoepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorum\net populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur\nquomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea\nnon faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem\npost Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris\net avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus\ncircumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis","prev":{"citation":"Osee 10","label":"Poem 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/osee/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/osee/10"},"next":{"citation":"Osee 12","label":"Poem 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/osee/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/osee/12"},"credit":{"text":"Biblia Sacra, Osee. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/bible/hosea.html","quality":"proofread"}}