{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Osee 4","citation":"Biblia Sacra, Osee 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/osee/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/osee/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/osee/4.md","author":{"name":"Biblia Sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra"},"work":{"title":"Osee","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/osee","urn":null},"verse":true,"words":326,"text":"audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra\nmaledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit\npropter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur\nverumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti\net corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam\nconticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego\nsecundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo\npeccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum\net erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei\net comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo\nfornicatio et vinum et ebrietas aufert cor\npopulus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo\nsuper capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt\nnon visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit\nsi fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus\nquoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine\nparticeps idolorum Ephraim dimitte eum\nseparatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius\nligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis","prev":{"citation":"Osee 3","label":"Poem 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/osee/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/osee/3"},"next":{"citation":"Osee 5","label":"Poem 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/osee/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/osee/5"},"credit":{"text":"Biblia Sacra, Osee. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/bible/hosea.html","quality":"proofread"}}