{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Osee 9","citation":"Biblia Sacra, Osee 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/osee/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/osee/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/osee/9.md","author":{"name":"Biblia Sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra"},"work":{"title":"Osee","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/osee","urn":null},"verse":true,"words":307,"text":"noli laetari Israhel noli exultare sicut populi quia fornicatus es a Deo tuo dilexisti mercedem super omnes areas tritici\narea et torcular non pascet eos et vinum mentietur eis\nnon habitabunt in terra Domini reversus est Ephraim Aegyptum et in Assyriis pollutum comedit\nnon libabunt Domino vinum et non placebunt ei sacrificia eorum quasi panis lugentium omnes qui comedunt eum contaminabuntur quia panis eorum animae ipsorum non intrabit in domum Domini\nquid facietis in die sollemni in die festivitatis Domini\necce enim profecti sunt a vastitate Aegyptus congregavit eos Memphis sepeliet eos desiderabile argenti eorum urtica hereditabit lappa in tabernaculis eorum\nvenerunt dies visitationis venerunt dies retributionis scitote Israhel stultum prophetam insanum virum spiritalem propter multitudinem iniquitatis tuae et multitudo amentiae\nspeculator Ephraim cum Deo meo propheta laqueus ruinae super omnes vias eius insania in domo Dei eius\nprofunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum\nquasi uvas in deserto inveni Israhel quasi prima poma ficulneae in cacumine eius vidi patres eorum ipsi autem intraverunt ad Beelphegor et abalienati sunt in confusione et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt\nEphraim quasi avis avolavit gloria eorum a partu et ab utero et a conceptu\nquod si et enutrierint filios suos absque liberis eos faciam in hominibus sed et vae eis cum recessero ab eis\nEphraim ut vidi Tyrus erat fundata in pulchritudine et Ephraim educit ad interfectorem filios suos\nda eis Domine quid dabis eis da eis vulvam sine liberis et ubera arentia\nomnes nequitiae eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos non addam ut diligam eos omnes principes eorum recedentes\npercussus est Ephraim radix eorum exsiccata est fructum nequaquam facient quod si et genuerint interficiam amantissima uteri eorum\nabiciet eos Deus meus quia non audierunt eum et erunt vagi in nationibus","prev":{"citation":"Osee 8","label":"Poem 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/osee/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/osee/8"},"next":{"citation":"Osee 10","label":"Poem 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/osee/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/osee/10"},"credit":{"text":"Biblia Sacra, Osee. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/bible/hosea.html","quality":"proofread"}}