{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Samuel I 21","citation":"Biblia Sacra, Samuel I 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/samuel-i/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/samuel-i/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/samuel-i/21.md","author":{"name":"Biblia Sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra"},"work":{"title":"Samuel I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/samuel-i","urn":null},"verse":false,"words":362,"text":"21] 1 Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem: et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei: Quare tu solus, et nullus est tecum? 2 Et ait David ad Achimelech sacerdotem: Rex praecepit mihi sermonem, et dixit: Nemo sciat rem, propter quam missus es a me, et cuiusmodi praecepta tibi dederim: nam et pueris condixi in illum et illum locum. 3 Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi aut quidquid inveneris. 4 Et respondens sacerdos ad David, ait illi: Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum: si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus? 5 Et respondit David sacerdoti, et dixit ei: Equidem, si de mulieribus agitur: continuimus nos ab heri et nudiustertius, quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via haec polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis. 6 Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem: neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi. 7 Erat autem ibi vir quidam de servis Saul, in die illa, intus in tabernaculo Domini: et nomen eius Doeg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul. 8 Dixit autem David ad Achimelech: Si habes hic ad manum hastam, aut gladium? quia gladium meum, et arma mea non tuli mecum: sermo enim regis urgebat. 9 Et dixit sacerdos: Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in Valle terebinthi, est involutus pallio post ephod: si istum vis tollere, tolle: neque enim hic est alius absque eo. Et ait David: Non est huic alter similis, da mihi eum. 10 Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul: et venit ad Achis regem Geth: 11 dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David: Numquid non iste est David rex terrae? nonne huic cantabant per choros, dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia? 12 Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth. 13 Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum: et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae eius in barbam. 14 Et ait Achis ad servos suos: Vidistis hominem insanum: quare adduxistis eum ad me? 15 An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me praesente? hiccine ingredietur domum meam?","prev":{"citation":"Samuel I 20.7-8","label":"20.7 to 20.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/samuel-i/20.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/samuel-i/20.7"},"next":{"citation":"Samuel I 22.1-6","label":"22.1 to 22.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/samuel-i/22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/samuel-i/22.1"},"credit":{"text":"Biblia Sacra, Samuel I. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/bible/samuel1.shtml","quality":"proofread"}}