{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Zacharias 4","citation":"Biblia Sacra, Zacharias 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/zacharias/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/zacharias/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/zacharias/4.md","author":{"name":"Biblia Sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra"},"work":{"title":"Zacharias","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/zacharias","urn":null},"verse":true,"words":267,"text":"et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo\net dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant super caput illius\net duae olivae super illud una a dextris lampadis et una a sinistris eius\net respondi et aio ad angelum qui loquebatur in me dicens quid sunt haec domine mi\net respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine mi\net respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum\nquis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet lapidem primarium et exaequabit gratiam gratiae eius\net factum est verbum Domini ad me dicens\nmanus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos\nquis enim despexit dies parvos et laetabuntur et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui discurrunt in universa terra\net respondi et dixi ad eum quid sunt duae olivae istae ad dextram candelabri et ad sinistram eius\net respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duae spicae olivarum quae sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro\net ait ad me dicens numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine\net dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori universae terrae","prev":{"citation":"Zacharias 3","label":"Poem 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/zacharias/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/zacharias/3"},"next":{"citation":"Zacharias 5","label":"Poem 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/zacharias/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/biblia-sacra/zacharias/5"},"credit":{"text":"Biblia Sacra, Zacharias. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/bible/zacharias.html","quality":"proofread"}}