{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Brevis Fidei Christianae Complexio 2","citation":"Boethius, Brevis Fidei Christianae Complexio 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/brevis-fidei-christianae-complexio/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/brevis-fidei-christianae-complexio/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/brevis-fidei-christianae-complexio/2.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Brevis Fidei Christianae Complexio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/brevis-fidei-christianae-complexio","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Ergo divina ex æterno natura, et in aeternum sine aliqua mutabilitate perdurans, sibi tantum conscia voluntate sponte mundum voluit fabricare, eumque cum omnino non esset, fecit ut esset; nec ex substantia sua protulit, ne divinus natura crederetur; nequealiundemolitusest,ne jam extitisset aliquid quod ejus voluntatem existentia propriæ naturae juvaret,atque esset,quod neque ab ipso factum esset, et tamen esset; sed verbo produxit caelos, terram creavit,ita ut cælesti, habitatione dignas caelo naturas efficeret, ac terrae terrena componeret. De ccelestibus autem naturis, quæ universaliter vocantur angelicae, quamvis illic distinctis ordinibus pulchra sint omnia,pars tamen quaedam plus appetens quam ei natura atque ipsius auctor naturas tribuerat, de cælesti sede projecta est.Et quoniam angelorum numerum, lU COL supernæ illus civitatis, tujuo uivoa angeli sunt,imminutum noluit conditor permanere, formavit ex terra hominem atque spiritu vitæ animavit, ratione composuit, arbitrii libertate decoravit,eumque,praefixa lege.paradisi deliciisconstituit, ut, si sine peccato manere vellet, tam ipsum quam ejus progeniem angelicis ccetibus sociaret: ut quia superior natura per superbiae malum ima petierat, inferiorsubstantiaperhumilitatisbonum ad superna conscenderet. Sed ille auctor invidiaenon ferens hominem illuc ascendere,ubi ipse non meruit permanere, tentatinneadbibita tecit etiam ipsum ejusque comparem, quam de pjuslatere formator generandi causa produxerat, inobedientiae suppliciis subjacere, ei quoque divinitatem promittens adfuturam, quam sibi dum arroganterusurpat, elisua est. Haec autem revelante Deo Moysi famulo suo comperta sunt, cui etiam humani generis conditionem atque originem voluit innotescere, sicut ab eo libri prolati testantur. Omnis divina auctoritas his modis constare videtur, ut aut historialis modus sit, qui nihil aliud nisi res gestas enuntiet, aut allegoricus, ut non illi possit fhistoriae ordo consistere, aut certe ex utrisque compositus, ut et secundum historiam et secundum allegoriam manere videatur. Haec autem pie intelligentibus et veraci corde tenentibus satis abundeque relucent. Sed ad ordii em redeamus.","prev":{"citation":"Brevis Fidei Christianae Complexio 1","label":"1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/brevis-fidei-christianae-complexio/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/brevis-fidei-christianae-complexio/1"},"next":{"citation":"Brevis Fidei Christianae Complexio 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/brevis-fidei-christianae-complexio/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/brevis-fidei-christianae-complexio/3"},"credit":{"text":"Boethius, Brevis Fidei Christianae Complexio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa006/stoa0058.stoa006.opp-lat3.xml","quality":"ocr"}}