{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Brevis Fidei Christianae Complexio 6","citation":"Boethius, Brevis Fidei Christianae Complexio 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/brevis-fidei-christianae-complexio/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/brevis-fidei-christianae-complexio/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/brevis-fidei-christianae-complexio/6.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Brevis Fidei Christianae Complexio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/brevis-fidei-christianae-complexio","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Crevititaque secundum carnem Christus; baptizatusest, utquibaptizandi formam erat cæteris tributurus, ipseprimus quod docebat exciperet.Post baptismumveroelegit duodecim discipulos,quorum unus traditor ejus fuit; et, quia sanam doctrinam Judæorum populus non ferebat, eum, illata manu, crucis supplicio peremerunt. Occiditur ergo Christus, jacet tribus diebus ac noctibus in sepulchro; resurgit a mortuia,sicut, antemundiconstitutionem, ipsecum Patredecreverat; ascendit in cœlos, ubi, in eo quod Filius Dei est, nunquam defuissecognoscitur; ut assumptum hominem, quem diabolus non permiserat ad superna conscendere, secum Dei Filius cælesti habitationi sustolleret. Dat ergo formamdiscipulissuis baptizandi, docendi salutaria, efficientiam quoque miraculorum, atque in universum mundum ad vitam praecipit introire, ut prædicatio salutar:s non jam in unam tantum gente, sed orbi terrarum praedicaretur. Et, quoniam humanum genus naturae merito, quam exprimo praevaricatore contraxerat, æternæ pœnæ jaculis fuerat vulneratum, nec saluti suae erat idoneum, quod eam in parente perdiderat, medicinalia quaedam tribuit sacramenta: ut agnosceret aliud sibi deberi per naturae meritum, aliud per gratiæ donum; ut natura nihil aliud nisi pcenae submitteret, gratia vero, quae nullis meritis attributa est, quia nec gratia disceretur si meritis tribueretur, totum quod est salutis suae afferret.","prev":{"citation":"Brevis Fidei Christianae Complexio 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/brevis-fidei-christianae-complexio/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/brevis-fidei-christianae-complexio/5"},"next":{"citation":"Brevis Fidei Christianae Complexio 7","label":"7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/brevis-fidei-christianae-complexio/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/brevis-fidei-christianae-complexio/7"},"credit":{"text":"Boethius, Brevis Fidei Christianae Complexio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa006/stoa0058.stoa006.opp-lat3.xml","quality":"ocr"}}