{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentaria in Porphyrium A Se Translatum 7","citation":"Boethius, Commentaria in Porphyrium A Se Translatum 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/commentaria-in-porphyrium-a-se-translatum/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/commentaria-in-porphyrium-a-se-translatum/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/commentaria-in-porphyrium-a-se-translatum/7.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"Commentaria in Porphyrium A Se Translatum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/commentaria-in-porphyrium-a-se-translatum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa007"},"verse":false,"words":202,"text":"Sensus facilis et expeditus est, si tamen ambiguitas una solvatur:cum enim prius multitudinis significationem retulerit ad generis nomen, post autem ad procreationis initium,nunc autem contrario modo illam prius a se dinumeratam significationem dicere videtur,quæ est procreationis, illam vero posteriorem,quae est multitudinis, quod contrarium videri potest,si quis ad ordinem superius digestae disputationis aspexerit.Sed hic non de se loquitur, sed de bumani consuetudine sermonis, in quo prius eam significationem generis fuisse dicit,quæ a procreante sit ducta,accedente vero aetate usu loquendi nomen generis etiam ad multitudinem habentem sequodammodo ad aliquem fuisse translatu m.Hoc vero idcirco dixit,quoniam superius dixerat: Hæc enim videtu esse pro,nptissima signifieatio,ut abhac,idestsecunda,quam promptissimam esse significationem dixit, illa quoque nuncupata videretur,quæ multitudinis; prius enim genus inter homines appellatumest,quod quis a generante deduceret; post autem factum est ut per loquendi usum etiam multitudinis ad aliquem quodammodo se habentis genus diceretur propter divisionem,scilicet gentium, ut esset inter eas nominis societatisque discretio. His igitur expletis venit tertium genus quod inter philosophos tractatur, cujus ad dialecticam facultatem multus usus est, horum quippe generum historia magis vel poesis tractat exordium. Tertium vero genus apud philosophos consideratur, de quo hoc modo loquitur:","prev":{"citation":"Commentaria in Porphyrium A Se Translatum 6","label":"Book 2, De Genere","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/commentaria-in-porphyrium-a-se-translatum/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/commentaria-in-porphyrium-a-se-translatum/6"},"next":{"citation":"Commentaria in Porphyrium A Se Translatum 8","label":"Book 2, De Genere","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/commentaria-in-porphyrium-a-se-translatum/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/commentaria-in-porphyrium-a-se-translatum/8"},"credit":{"text":"Boethius, Commentarii In Porphyrium A Se Translatum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa007/stoa0058.stoa007.opp-lat3.xml","quality":"ocr"}}