{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Arithmetica Libri Duo 1-17","citation":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1-17","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Arithmetica Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa009"},"verse":false,"words":277,"text":"In dandis accipiendisque muneribus, ita recte officia, precipue inter eos qui sese magnifaciunt, æstimantur, si liquido constabit, nec ab hoc aliud quod liberalius afferret inventum, nec ab illo unquam, quod jucundius benevolentia complecteretur acceptum. Hæc ipse considerans, attuli non ignava opum pondera, quibus adfacinus nihil instructius est, cum habendi sitis incanduit. Ad meritum nihil vilius, cum ea sibi victor animus calcata subjecit, sed ea quæ ex Græcarum opulentia litterarum, in Romanæ orationis thesaurum sumptaconveximus. Lta enim mei quoque operis mild ratio constabit, si quae ex sapientiæ doctrinis elicui, sapientissimi judicio comprobentur. Vides igitur ut tam magni laboris effectus, tuum tantum exspectet examen, nec in aures prodire publicas, nisi doctæ sententiæ astipulatione nitatur. ln quo nihil mirum videri debet, cum id opus quod sapientiæ inventa persequitur, non auctoris sed alieno incumbitarbitrio. Suis quippe instrumentis res rationis expenditur, cum judicium cogitur subire prudentis. Sed huic munusculo, non eadem quæ cæteris imminent artibus munimenta constituo. Neque enim fere ulla, sic cunctis absoluta partibus, nullius indiga, suis tantum est scientia nixa prsesidiis, ut non cseterarum quoque artium adjumenta desideret. Nam in effiqiandis marmore statuis, alius excidendse molis labor est, alia formandae imaginis ratio. Nec ejusdem artificis manus, politi operis nitor exspectat. Ac depingendæ manibus tabulæ commissæ fabrorum, cserde rustica observatione decerptæ, colorum fuci mercatorum solertia perquisiti, lintea operosis elaborata textrinis, multiplicem materiam prsestant. Nonne idem quoque in bellorum visitur instrumentis? Hic spicula sagittis exacuit, illi validus thorax nigra gemit incude. Ast alius crudi umbonis tegmina, proprii laboris orbi infigenda mercatur, tam multis artibus ars una perficitur. Ast nostri laboris absolutio longe ad faciliorem currit eventum. Tu enim solus manum supremo operi impones, in quo nihil de decernentium necesse est laborare consensu.","prev":null,"next":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 18-34","label":"18 to 34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/18"},"credit":{"text":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}