{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Arithmetica Libri Duo 1.14-34","citation":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1.14-34","ref":"1.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.14.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Arithmetica Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa009"},"verse":false,"words":307,"text":"Horum ergo, illam multitudinem quse per se est, arithmetica speculatur integritas. Illam vero, quae ad aliquid, musici modulaminis temperamenta pernoscunt. Immobilis vero magnitudinis, geometrica notitiam pollicetur. Mobilis scientiam, astronomicae disciplinae peritia vindicavit. Quibus quatuor partibus si careat inquisitor, verum invenire non possit, ac sine hac quidem speculatione veritatis nulli recte sapiendum est. Est enim sapientia earum rerum quæ vere sunt, cognitio et integra comprehensio. Quod hæc qui spernit, id est, has semitas sapientias, ei denuntio non recte philosophandum. Siquidem philosophia est amor sapientiæ, quam in his spernendis ante contempserit. Illud quoque addendum arbitror quod cuncta vis multitudinis ab uno progressa termino, ad infinita progressionis augmenta concrescit. Magnitudo vero, a finita inchoans quantitate, modum in divisione non recipit. Iniinitissimas enim sui corporis suscipit sectiones. Hanc igitnr naturæ infinitatem, indeterminatamque potentiam philosophia sponte repudiat. Nibil enim quod infinitatum est vel scientia potest colligi, vel mente comprehendi. Sed hinc sumpsit sibi ipsa ratio, in quibus possit indagatricem veritatis exercere solertiam. Delegit enim de infinitae multitudinis pluralitate, finitæ terminum quantitatis, et interminabilis magnitudinis sectione rejecta, definita sibi ad cognitionem spatia depoposcit. Constat igitur quisquis hæc praetermiserit, omnem philosophice perdidisse doctrinam. Hoc igitur illud quadrivium est., quo iis viandum sit, quibus excellentior animus a nobiscum procreatis sensibus, ad intelligentioe certiora perducitur. Sunt enim quidam gradus certaeque progressionum dimensiones, quibus ascendi progredique possit, ut animi illum oculum, qui (nt ait Plato) multis oculis corporalibus salvari constituique sit dignior, quod eo solo lumine vestigari vel inspici veritas queat. Hunc, inquam, oculum demersum, orbatumque corporeis sensibus, liae disciplinæ rursum illuminent. Quæ igitur ex his prima discenda est, nisi ea quæ principium matrisque quodammodo ad caeteras obtinet portionem?, Haec autem est arithmetica. Hsec enim cunctis prior est, non modo quod hanc ille hujus mundanæ molis conditor Deus, primam sus habuit ratioucinatiunis exemplar, et ad hanc cuncta constituit, quaecunque fabricante ratione, per numeros assignati ordinis invenere concordiam;","prev":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 1.1-13","label":"1.1 to 1.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.1"},"next":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 1.35-59","label":"1.35 to 1.59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.35"},"credit":{"text":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}