{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Arithmetica Libri Duo 1.17.34-47","citation":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1.17.34-47","ref":"1.17.34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.17.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.17.34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.17.34.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Arithmetica Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa009"},"verse":false,"words":266,"text":"Quartus quoque si locum suum duplicet, succrescent: ille quoque transiliat; atque hoc quidem in cæteris perspiciendum. Modum autem mensionis secundum ordinem collocatorum ipsa series dabit. Nam primus, primum quem numerat, secundum primum numerat, id est secundum se, et secundum primus quem numerat, per secundum numerat, et tertium per tertium, et quartum item per quartum. Cum autem secundus mensionem susceperit, primum, quem numerat, secundum primum metitur, secundum vero quem numerat, per se, id est per secundum, et tertium per tertium, et in caeteris eadem similitudine mensura constabit. Alios ergo si respicias, vel qui alios mensi sunt, vel qui ipsi ab aliis metientur, invenies omnium simul communem mensuram esse non posse, neque ut omnes quemquam alium simul numerent, quosdam autem ex his ab alio posse metiri, ita ut ab uno tantum numerentur, alios vero ut ietialll a pluribus, quosdam autem ut praeter unitatem eorum nulla mensura sit. Qui ergo nullam mensuram praeter unitatem recipiunt, hos primos et incompositos judicamus, qui vero aliquam mensuram praeter unitatem, vel alienigenar partis vocabulum sortientur, eos pronuntiemus secundos atque compositos. Tertium vero illud genus per se secundi et compositi, primi vero et incompositi ad alterutrum comparati, hac inquisitor ratione reperiet. Si enim quoslibet illos numeros secundum suam in semetipsos multiplices quantitatem, qui procreatur ad alterutrum comparati, nullajmensura communione junguntur. Tres enim et 5 si multiplices, tres tertio faciunt, et quinquies reddent 25. His igitur nulla est cognatio communis mensurae. Rursus et 7, quos procreant ci compares, hi quoque incommensurabiles erunt. Quinquies enim quinque (ut dictum est) 25, septies faciunt 49. Quorum mensura nulla communis est, nisi forte omnium horum procreatrix et mater unitas.","prev":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 1.17.17-33","label":"1.17.17 to 1.17.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.17.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.17.17"},"next":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 1.18","label":"Book 1, Chapter 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.18"},"credit":{"text":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}