{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Arithmetica Libri Duo 1.28.1-18","citation":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1.28.1-18","ref":"1.28.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.28.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.28.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.28.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Arithmetica Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa009"},"verse":false,"words":280,"text":"Igitur post duas primas habitudines multiplices et superparticulares, et eas quae sub ipsis sunt submultiplices et subsuperparticulares, tertia inaequalitatis species invenitur, quae a nobis superius superpartiens dicta est. Haec est autem, quæ fit cum numerus ad aliurn comparatus, habet eum totum infra se, et ejus insuper aliquas partes, vel duas, vel 3, vel 4, vel quot ipsa tulerit comparatio. Quæ habitudo incipit a duabus partibus tertiis. Nam si duas medietates habuerit, qui illum intra se totum coercet, duplus pro superpartiente componitur. Habebit autem vel duas tertias, vel duas quintas, vel duas septimas, vel duas nonas, et ita progredientibus si duas solas partes minoris numeri superhabuerit, per easdem partes imparibus numeris minorem major summa transcendit. Nam si eum habeat totum et duas ejus quartas, superparticularis necessario reperitur. Nam dum quartae medietas est, et fit sesquialtera comparatio. Si vero duas sextas, rursus est superparticularis. Duæ enim sextae, pars tertia est. Quod si in comparatione ponatur, sesquitertiae habitudinis efficiet formam. Post hos nascuntur comites, qui subsuperpartientes vocantur; hi autem sunt qui habentur ab alio numero, et eorum vel duæ, vel 3, vel 4, vel quotlibet aliæ partes. Si ergo numerus alium intra se numerum habens, ejus duas partes habuerit, superbipartiens nominatur; si vero tres, supertripartiens; quod si 4, superquadripartiens, atque ita progredientibus in infinitum fingere nomina licet. Ordo autem eorum naturalis est, quoties disponuntur a tribus omnes pares atque impares numeri naturaliter constituti, et sub his aptantur alii qui sunt a quinario numero incipientes omnes impares. His igitur ita dispositis, si primus primo, secundus secundo, tertius tertio, et caeteri cæteris comparentur, superpatiens habitudo procreatur. Sit enim dispositio hoc modo: Si igitur quinarii numeri ad ternarium comparatio consideretur, erit superpartiens ille qui vocatur superbipartiens.","prev":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 1.27.2.18-35","label":"1.27.2.18 to 1.27.2.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.27.2.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.27.2.18"},"next":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 1.28.19-35","label":"1.28.19 to 1.28.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.28.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.28.19"},"credit":{"text":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}