{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Arithmetica Libri Duo 1.32.15-33","citation":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1.32.15-33","ref":"1.32.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.32.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.32.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.32.15.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Arithmetica Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa009"},"verse":false,"words":288,"text":"De quibus duplicibus si idem feceris, triplices procreantur, et de his quadruplices, atque in infinitum om.. nes formas numeri multiplices explicabit. Jaceant igitur termini æquales. Ponatur itaque primo primus aequalis, id est unus. Secundus vero, primo et secundo, id est 2; tertius vero primo, duobus secuudis et tertio par sit, id est uni et duobus unis et uni, qui sunt 4, ut est descriptio: Videsne ut duplici proportione sequens ordo texatur? Fac rursus idem de duplicibus, ut sit primus primo æqnalis, id est uni; secundus primo et secundo, id est uni et duobus, qui sunt i; tertius primo, id est uni, duobus secundis, id est 4, et tertio, id est quatuor, qui simul fiunt, et venit haec forma: Rursus, si de triplicibus idem feceris, continuus quadruplus procreabitur. Sit enim primus primo aequus, id est unus; sit secundus primo et secundo aequalis, id est 4; sit tertius primo, duobus secundis et tertio æqualis, id est 1G. Et in cæteris quidem ad hanc formam, tribus his præceptis utemur. Si vero qui ex æqualibus nati sunt multiplices, eos disponamus, et secundum haec præcepta vertamus, ita ut converso sint ordine, sesquialter ex duplici procreabitur, sesquitertius ex triplici, sesquiquartus:ex quadruplo. Sint enim duplices termini, qui ex aequalibus creati sunt, et qui ultimus est, primus ponatur hujusmodi: Et constituatur primo in hoc ordine, primus par, id est 4, secundus vero primo et secundo par, id est 6, tertius vero primo, duobus secundis et tertio, id est 9. Ecce tibi illa sesquialtera quantitas ex termino duplicitatis exoritur. Videamus nunc ad eumdem modum ex triplici qui nascatur; disponantur enim triplices superiores, converso scilicet ordine sicut duplex, hic est quoque ordo dispositus: Ponatur ergo primus primo aequus, id est9; sesundus primo et secundo, id est 12;","prev":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 1.32.1-14","label":"1.32.1 to 1.32.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.32.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.32.1"},"next":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 1.32.34-57","label":"1.32.34 to 1.32.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.32.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.32.34"},"credit":{"text":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}