{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Arithmetica Libri Duo 1.35-59","citation":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1.35-59","ref":"1.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.35.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Arithmetica Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa009"},"verse":false,"words":289,"text":"sed hoc quoque prior arithmetica declaratur, quod quaicunque natura priora sunt, his sublatis simul posteriora tolluntur. Quod si posteriora pereant, nihil de statu prioris substantiae permutatur, ut animal prius est homine. Nam si tollas animal, statim quoque liominis natura deleta sit. Si hominem sustuleris, animal non peribit. Et econtrario ea semper posteriora sunt qua: secum aliud quolibet inferunt, ea priora qua;, cum dicta sunt, nihil secum de posterioribus trahunt, ut in eodem quoque homine. Nam si hominem dixeris, simul quoque animal nominabis. Idem est enim homo quod animal. Si animal dixeris, non speciem simul hominis intulisti. Non est enim idem animal quod homo. Hoc idem in geometrica vel in arithmetica videntur incurrere. Si enim numeros tollas, unde triangulum vel quadratum, vel quidquid in geometria versatur? quae omnia numerorum denominativa sunt. At vero, si quadratum triangulumque sustuleris, omnisque geometrica consumpta sit, tres et quatuor, aliorumque numerorum non peribunt vocabula. Rursum cnm aliquam geometricam formam dixero, est illi simul numerorum nomen implicitum. Cum numeros dixero,'nondum ullam formam geometricam nominavi. Musica vero quam prior sit numerorum vis, hinc maxime probari potest, quod non modo illa natura priora sunt, quae per se constant, quam illa quæ ad aliquid referuntur, sed;etiam ea ipsa musica modulatio numerorum nominibus adnotatur. Etidem in hac evenire potest quod in geometrica praedictum est. Diatessaron enim et diapente et diapason ab antecedentis numeri nominibus nuncu- D pantur. Ipsorum quoque sonorum adversusseproportio, solis neque aliis numeris invenitur. Qui enim sonus in diapason symphonia est, idem duplicis nu. meri proportione colligitur. Quæ diatessaron est modulatio, epitrita collatione componitur. Quam diapente symphoniam vocant, hemiolia medietate conjungitur. Qui in numeris epogdous est, idem tonus in musica. Et ne singula persequi laborem, hujus operis sequentia, quanta prior sit arithmetica, sine ulla dubitatione monstrabunt.","prev":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 1.14-34","label":"1.14 to 1.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.14"},"next":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 1.60-67","label":"1.60 to 1.67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.60"},"credit":{"text":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}