{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Arithmetica Libri Duo 2.1.16-30","citation":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.1.16-30","ref":"2.1.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.1.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.1.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.1.16.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Arithmetica Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa009"},"verse":false,"words":251,"text":"Constituantur enim tres ad se termini quadrupli. Aufer igitur ex medio minorem, id est ex triginta duobus, octonarium, relinquuntur 24, et primum octonarium terminum pones, secundum vero, uod reliquum fuerit ex medio, id est 24, ut sint hi duo termini, 8 et 2i. De tertio vero, id est, aufer unum primum, id est 8, et duos secundos qui sunt reliqui, id est bis 2i, et relinquuntur 72. His dispositis terminis, ex quadruplis propinquior sequitati proporio, tripla redacta est. Sunt enim termini: Ex his autem ipsis idem si feceris, ad duplum rursus comparatio remeabit. Pone enim primum minori æquum, id est 8, et ex secundo aufer primum, 16 relinquentur. Sed ex tertio, id 'est ex 72, aufer primum, id est 8, et duos secundos, id est bis 16, eterit reliqua pars 32. Quibus positis, ad duplas proportiones habitudo redigitur. Idem vero ex his si fiat, rem omnem ad aequalitatis summas eliquabimus. Pone enim primum minori aequum, id est 8, et aufer ex 16 octonarium, remanent 8, quibus dispositis, ex tertio, id est 32, sumptis primo, id est 8, et duobus secundis, id est duobus octonariis, supersuutS. Quibus dispositis, prima nobis aequalitas cadit, ut subjectae summulae docent. Hinc igitur si quis ad alias inæqualitatis species animum tendat, eamdem convenientiam intitubanterinveniet. Quare pronuntiandum est, nec ulla trepidatione dubitandum, quod quemadmodum per se constantis quantitatis unitas principium et elementum est, ita et ad aliquid relatæ quantitatis aequalitas mater est. Demonstravimus enim. quod hinc et ejus procreatio prima foret, et in eam rursus postrema solutio est.","prev":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 2.1.1-15","label":"2.1.1 to 2.1.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.1.1"},"next":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 2.2.1-19","label":"2.2.1 to 2.2.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.2.1"},"credit":{"text":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}