{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Arithmetica Libri Duo 2.12-2-30","citation":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.12-2-30","ref":"2.12-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.12-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.12-2.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Arithmetica Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa009"},"verse":false,"words":296,"text":"omnes scilicet proprietates non alterius nisi arithmeticae 'medietatis sunt. Quod si superius dicta meminerit lector, ita esse indubitanter intelliget. Rursus si inter eosdem 10 et 40 viginti constituam, statim geometrica medietas cum suis proprietatibus cunctis exoritur, arithmetica medietate pereunte. In hac enim dispositione 10, 20, 40, quemadmodum est major ad medium sic medius ad extremum. Et quod continetur ab extremitatibus, æquum est ei quod a multiplici medietate completur. DifFerentia quoque eorum in eadem sunt proportione qua termini. Crementum vero et imminutio proportionum secundum terminos nulla est, sed majorum terminorum proportio a minorum terminorum proportione non discrepat. Si vero harmonicam medietatem conjungere velim, 16 mihi numerus inter extremitates utrasque ponendus est, ut sit hoc modo 10. 16, 40. Nunc igitur licet in hujusmodi dispositione omnes harmonicas proprietates agnoscere; qua enim maximus ad parvissimum terminus proportione jungitur, eadem proportione differentiæ ad se invicem comparantur. Et quibus partibus majoris a majore medius vincitur, eisdem partibus minoris prset.erit minorem. Suis vero non eisdem vel a majore vincitur, vel transit minorem, Et in majoribus terminis major est proportio, in minoribus minor. Et si in unum extremitates redigantur, et medietatis quantitate concrescant, duplus inde conficitur numerus ab eo qui ex solis multiplicatis extremitatibus procreatur. Atque hoc quidem in terminis paribus constitutnm est. At vero si impares proponantur, ut sunt o et 45, aptatus medius 25, arithmeticamproportionemmedietatemqueconstituit. Nam si sint 5, 25, 45, eadem sese numerorum quantitate termini transgredientnr, et omnis superius dicta proprietas arithmeticæ medietatis in his terminis custoditur. Sed si 15 numerum medium ponam, ut sint, 5, It 45, in geometricam medietatem termini relabuntur, aequalibus terminorum ad se invicem proportionibus custoditis. Novem vero si inter utrosque terminos ponam, ut sint 5, 9, 4, 5, fit harmonica medietas, ut qua summa maximus numerus parvissimum praecedit, eadem major differentia minorem difFerentiam vincat.","prev":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 2.1-11","label":"2.1 to 2.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.1"},"next":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 2.31-53","label":"2.31 to 2.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.31"},"credit":{"text":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}