{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Arithmetica Libri Duo 2.25.19-33","citation":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.25.19-33","ref":"2.25.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.25.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.25.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.25.19.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Arithmetica Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa009"},"verse":false,"words":296,"text":"Latera vero 12, quorum unumquodque singulis his quæ superioris fuere tetragoni aequum est, et, ut superius demonstravimus, tot unitatum est. Angulos vero 8, quorum singulus sub tribus hujusmodi continetur, quales priores fuere tetragoni unde cubus ipse productus est. Ergo ex naturaliter profuso numero, qui in subjecta forma descripti sunt, subjecti tetragoni nascuntur, et ex his tetragonis qui subnotati sunt cubi provehuntur.- Numerus naturalis. Tetragoni. Cubi. Et qu iliam omnis cubus ab æquilateris quadratis profectus, æquus ipse omnibus partibus est, nam et latitudini longitudo, et his duobus compar est altitudo, et secundum sex partes, id est sursum, deorsumdextera, sinistra, ante, post, sibi æqualem esse necesse est: huic oppositum contrariumque esse oportebit, qui neque longitudinem latitudini, neque hæc duo profunditati gerat æqualia, sed cunctis inæqualibus, quamvis solida figura sit, ab æqualitate cubi longissime distare videatur. Hi autem sunt, ut si quis faciat bis tres quater, vel ter quater quinquies, et alia hujusmodi, quæ per imequales spatiorum gradus inæqualiter provehuntur. Hæc autein forma Graeco nomine scalenos vocatur, nos vero gradatam possumus dicere, quod a minore modo velut gradibus crescat ad majus. Vocant autem eamdem figuram Graeci quidam sperniscon, nos autem cuneum possumus dicere. Etenim =quos ad quamlibet illam rem constringendam cuneos formant, neque latitudinis, neque longitudinis, neque altitudinis habita ratione, quantum commodum fuerit, tantum vel altitudini minuitur, vel crassitudini profunditatis augetur. Atque ideo hos plerumque necesse est omnibus partibus inaequalibus inveniri. Quidam vero hos bomiscos vocant, id est quasdam arulas qua? in Ionica Grseciae regione (ut ait Nicomachus) hoc modo formatæ fuerunt, ut neque altitudo latitudini, neque hæc longitudini convenirent. Vocatur autem aliis quibusdam nominibus, quse nunc prosequi supervacuum judicanius. Igitur cubi jxiqjalibus spatiis se porrigentibus et hujus formæ, quam diximus, gradata distributione disposita, medietates sunt, quæ neque cunctis partibus æquales sunt, neque omnibus inæquales, quos Graeci parallelepipedos vocant.","prev":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 2.25.1-18","label":"2.25.1 to 2.25.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.25.1"},"next":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 2.25.34-35","label":"2.25.34 to 2.25.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.25.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.25.34"},"credit":{"text":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}