{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Arithmetica Libri Duo 2.3","citation":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.3","ref":"2.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.3.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Arithmetica Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa009"},"verse":false,"words":315,"text":"Si igitur duas primæ superparticulares species conjungantur, prima species multiplicitatis exoritur. Omnis autem duplex ex sesquialtero sesquitertioque componitur, et omnis sesquialter et sesquitertius duplicem jungunt. Nam ternarius, sesquialter est duorum, quatuor vero, sesquitertius ternarii, sed duplus duorum. Sesquialter Sesquitertius Sic igitur sesquialter et sesquitertius unum duplicem componunt. At vero si fuerit medietas et duplus, inter duplicem et medium potest una medietas talis inveniri, quæ ad alteram extremitatem sesquialtera sit, ad alteram sesquitertia. Altrinsecus enim positis senario et ternario, id est duplici et medietate, si quaternarius in medio collocetur, ad ternarium numerum sesquitertiam continet rationem, ad senarium vero sesquialteram. Sesquitertius Sesquialter Recte igitur dictum est, et duplicem a sesquialtero sesquitertioque conjungi, et has duas superparticularis species duplicem procreare, id est primam speciem multiplicis quantitatis. Rursus ex prima muliplicis specie, id est ex duplici, et prima superparticulari, id est sesquialtera, continens multiplicis species, id est tripla conjungitur. Namque 12 senarii numeri duplus est, decem vero et octo, ad duodenarium sesquialter. qui ad senarium numerum triplus est. Triplus. Duplus Sesquialter Et positis eisdem, 6 et 18, novenarius in medietate ponatur, erit ad senarium sesquialter, qui ad 18. Subduplus est, et ad senarium 18 triplus est. Triplus Sesquialter Duplus Ex duplici igitur et sesquialtero, triplex ratio proportionis exoritur, et in eas rursus resolutione facta revocatur. Si autem hic, id est triplus numerus, qui est species secunda multiplicis secundæ speciei superparticularis aptetur, quadrupli continuo forma contexitur, et in easdem rursus partes naturali partitione solvetur, secundum modum quem superius demonstravimus. Quadruatus Triplus Sesquitertius Si vero quadruplus sese ac qesquiquartus agglomerent, quincuplus continuo fiet: Qumcuplus Quadruplus SeS'iuiq,'arLulI Et si quincuplus cum sesquiquinto, mox sescupli proportio conjugabitur. Sescuplus Quincuplus Sesquiquinus Atque ita secundum hanc progressionem cunctæ multiplicitatis species sine ulla rati ordinis permutatione nascentur. Ita vero ut duplus cum sesquialtero triplicem creet, et triplus cum sesquitertio, quadruplum quadruplus cum sesquiquarto, quincuplum, et cæteri eodem modo, ut nullus hanc continuationem finis impediat.","prev":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 2.2.40-42","label":"2.2.40 to 2.2.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.2.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.2.40"},"next":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 2.4.1-14","label":"2.4.1 to 2.4.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.4.1"},"credit":{"text":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}