{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Arithmetica Libri Duo 2.4.1-14","citation":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.4.1-14","ref":"2.4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.4.1.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Arithmetica Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa009"},"verse":false,"words":308,"text":"Hæc quidem de quantitate quam secundum ad aliquid speculamur, ad præsens dicta sufficiant. Nunc autem in hac sequentia, quaedam de ea quantitate quae per seipsam constat, neque ad aliquid refertur, expediam, quae nobis ad ea prodesse possunt, quae post hæc rursus de relata ad aliquid quantitate tractabimus. Amat enim quodammodo;matbeseos speculatio alterna probationum ratione constitui. Nunc autem nobis de his numeris sermo futurus est, qui circa figuras geometricas et earum spatia dimensionesque versantur, id est de linearibus numeris, et de triangularibus vel quadratis, caeterisque quos sola pandit plana dimensio, nec non de inaequali laterum compositionJ conjunctis. De solidis etiam, id est cubis et sphaericis vel pyramidicis, laterculis etiam vel tignulis et cuneis, quae omnia quidem geometricæ propriæ considerationis sunt. Sed sicut ipsa geometricae scientia ab arithmetica velut quadam radice ac matre producta est, ita etiam ejus figuraram semina in primis numeris invenimus. Planum siquidem fecimus quod omnes disciplinas hæc interempta consumeret, quas minime constituta infirmaret. Hoc autem cognoscendum est quod hæc signa numerorum posita quae nunc quoque homines in summarum designatione describunt, non naturali institutione formata sunt; ut enim quinarii subjectam notulam signant de v. vel denarii, quam descripsimus de x, et alias hujusmodi, non natura posuit, sed usus affinxit. Quinque euim vel decem, vel quotlibet alios illis notulis pro compendio notare voluerunt, ne quotiens unitates quis monstrare vellet, totiens ei virgulae ducerentur. Nos autem quotienscunque aliquid monstrare volumus, in his præsertim formulis, ordinatarum virgularum multitudinem nongravamur apponere. Cum enim quinque volumus demonstrare, facimus quinque virgulas, ducimusque eas hoc modo, 1 1 1 1 1, et cum totidem, et cu:n 10 nihilominus quia naturalius est quemlibet numerum quantas in se retinet, tot unitatihus designare quam notulis. Est igitur unitas vicem obtinens puncti, intervalli, longitudinisque principium, ipsa vero nec intervalli, nec longitudinis capax, quemodmodum punctum principium quidem lineae est atque intervalli, ipsum vero nec intervallum nec linea.","prev":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 2.3","label":"Book 2, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.3"},"next":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 2.4.15-31","label":"2.4.15 to 2.4.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.4.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.4.15"},"credit":{"text":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}