{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Arithmetica Libri Duo 2.43.22-40","citation":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.43.22-40","ref":"2.43.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.43.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.43.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.43.22.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Arithmetica Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa009"},"verse":false,"words":296,"text":"Namque si duos intermittas, ternarius differentiam continebit, si tres, quaternarius, si quatuor, quinarius, seque in continuis proportionibus atque disjunctis. Qualitas autem proportionis eadem non erit, quamvis sint æquis termini differentiis distributi. Quod si conversim ponantur, ut non eisdem differentiis eadem qualitas proportionis eveniat, geometrica talis proportionalitas, non arithmetica nominatur. Est autem pro. prium hujus medietatis, quod si in tribus terminis speculatio sit, compositis extremitatibus, illa summa quæ inter extremitates est, non loco tantum, verum etiam fit quantitate medietas. Ut si ponantur I, 2, 3, unus et tres quatuor reddunt. Duo, vero qui medius inter utrosque est, quaternarii medietas invenitur. Quod si bis medietatem ducas, aequus erit extremitatibus. Bis enim duo, quatuor creant. Sin vero disjuncta sit, quod fit ex utrisque extremitatibus compositis, hoc ex duabus medintatibus redditur. Si enim sunt I, 2, 3, 4, unus et quatuor quinarium creant, duo et tres medii in eumdem rursus quinarium surgunt. Continua Est illi hoc quoque solida proprietate conjunctum, quod quemadmodum sunt omnes termini hujusmodi dispositionis ad seipsos, ita sunt differentiæ ad differentias constitutæ. Namque omnis terminus sibi ipsi æqualis est, et differentiæ differentiis sunt aequales. Illud quoque subtilius, quod multi hujus disciplince periti, nisi Nicomachus nunquam antea perspexerunt, quod in omni dispositione, vel continua, vel disjuncta, quod continetur sub duabus extremitatibus, minus est eo numero qui es medietate conficitur, tantum quantum possunt duae sub se differentiæ continere, quae inter ipsos sunt terminos constitutae. Ponamus enim tres terminos hujusmodi 3, 5, i. Si igitur tres septies augeantnr, in 21 numerum cadunt. Quod si medium terminum, id est 5, in semetipsum multiplicaveris, quinquies quinque faciunt 25. Et hic numerus ab eo quem extremitates colligunt, quaternario major est, quem scilicet differentiæ conficiunt. Inter enim et 5 et i bini intersunt, quos si in sese multiplices, reddunt, bis enim duo, quatuor fiunt.","prev":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 2.43.1-21","label":"2.43.1 to 2.43.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.43.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.43.1"},"next":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 2.43.41-47","label":"2.43.41 to 2.43.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.43.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.43.41"},"credit":{"text":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}