{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Arithmetica Libri Duo 2.49","citation":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.49","ref":"2.49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.49.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Arithmetica Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa009"},"verse":false,"words":300,"text":"Vocant autem quidam harmonicam hujusmodi medietatem, idcirco quod semper ha'c proportionalitas geometricæ harmoniae cognata est, harmonilllil autem geometricam, cubum dicunt. Ita enim ex longitudine in latitudinem distentus est, et in aItitudiuis cumulum crevit, ut ex æqualibus proficiscens, ad æqualia perveniens aequaliter totus sibi conveniens creverit. Haec autem medietas, in omnibus cubis quae est geometrica harmonia perspicitur. Omnis enim cubus habet latera 12, angulos 8, superficies 6. Hic autem ordo et dispositio harmonica est. Disponanturenim 6, 8, 12; hic ergo quemodmadum est major terminus ad parvissimum, ita differentia majoris et medii ad parvissimam comparatur. Differentiae duplae. Dupli termini. Perpensi namque 13 ad sex dupli sunt, differentia vero i2 et octonarii quaternarius est, octonarii vero et senarii duo, dupla autem ratione distabunt duobus quatuor comparati. Rursus octonarius, qui medietas est, alia sua parte minorem præcedit, et alia sua parte a majore præceditur, eadem autem parte minoris minorem superat qua parte majoris a majore superatur. Rursus si extremitates in unum redigantur et a medietate octonario multiplicentur, duplus erit ab eo numero quem solae extremitates multiplicatae perfecerint. Omnes autem in hac dispositione symphonias musicas invenimus. Diatessaron quidem est octo ad sex, quoniam proportio sesquitertia est At diapente, 12 ad 8, quoniam ea qua; sesquialtera comparatio dicitur, in ea diapente consonantia reperitur. Diapason vero, quæ ex duplici nascitur, ex 12 ad sex compositione producitur. Diapason vero et diapente, quae triplicis obtinet rationem, fit ab extremitatum differentia, ad differentiam minorem. Namque duodenarii et senarii sex differentia est.; minor vero est differentia octonarii et senarii, id est 2. Qui senarius ad binarium triplus est, et diapason simulet diapente consonantia sonant. Illa vero major consonantia quæ est bisdiapason, quæ ex quadruplo fit in medii termini, id est octonarii, et ejus differentiae comparatione perspicitur, quae inter octonarium senariumque reperitur. Quare proprie atque convenienter hujusmodi proportionalitas harmonica medietas appellatur.","prev":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 2.48","label":"Book 2, Chapter 48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.48"},"next":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 2.1-11","label":"2.1 to 2.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.1"},"credit":{"text":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}