{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Arithmetica Libri Duo 2.51","citation":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.51","ref":"2.51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.51.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Arithmetica Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa009"},"verse":false,"words":463,"text":"Hæ quidem sunt apud antiquiores inventæ probatæque medietates, quas idcirco longius enodatiusque tractavimus, quod hae maxime in antiquorum lectionibus inveniuntur, et ad omnem pene vim cognitionis eorum versatur utilitas. Caeteras autem praetereundo transcurrimus, idcirco quod non multum nobis in lectionibus prosunt, sed tantum ad implendam denarii numeri quantitatem. Quæ, ne lateant neve sint aliquibus ignoratae, depromimus. Videntur enim hæ supradictis medietatibus esse contrariae, ex quibus originem trahunt. Ex his enim etiam istæ sunt constitutae. Est autem quarta medietas quae opposita videtur harmonicae, in qua tribus terminis positis, quemadmodum est maximus terminis positis, quemadmodum est maximus terminus ad parvissimum, sic differentia minorum ad differentiam maximorum. Ut sint 3, 5, 6, sex ad ternarium duplus. Et sunt minores, 5, et 3, maximi vero hujus dispositionis G et 5. Differentia vero minorum, quinarii scilicet et ternarii sunt, majorum, quinarii at senarii, 1, qui 2 ad unum comparati duplum faciunt. Ergo quemadmodum est maximus terminus ad parvissimum, sic minorum terminorum differentia est ad differentiam maximorum. DiJlerentiæ duplae. Termini extremi dupli. Liquet autem oppositam et quodammodo contrariam esse hanc medietatem harmonicæ medietati, idcirco quod in illa quemadmodum est maximus terminus ad parvissimum, sic majorum terminorum differentia ad differentiam minorum. Hic autem econtrario. Est autem propriumhujusmedietatis, quoniam quod continetur sub maximo termino et medio duplum est eo quod continetnr sub medio atque parvissimo; sexies enim quinque 30 sunt, quinquies vero tres 15. Dua; vero aliæ medietates, quinta scilicet et sexta, geometricae medietati contrariæ sunt,'et eidem videntur oppositæ. Est autem quinta medietas, quotiens in tribus terminis, quemadmodum est medius terminus ad minorem terminum, ita eorum differentia ad differentiam medii atque majoris. Nam in hac dispositione 2, 4, 5, quaternarius ad binarium dulus est: - sed inter quaternarium et binarium duo sunt, inter quaternarium vero et majorem terminum, id estquinque, 1, et duo ad unum dupli sunt. Differentiae duplce. N.umeri dupli. Contrarium autem geometricae medietati in hac proportione est, quod in illa quemadmodum major terminus ad minorem esset, sic majorum differentia ad differentiam minorum. Hic vero contrarie, quemadmodum minores ad se termini sunt, sic minorum differentia terminorum ad majorum differentiamcomparatur. Est autem proprium in hac quoque dispositione, quod illud quod continetur sub majore termino et medietate duplum est, eo quod sub utrisque extremitatibus continetur.;Nam quinquies quatuor sunt 20, quinquies vero sunt 10, et 20 denarii duplus est. Sexta vero medietas est quando tribus terminis constitutis, quemadmodum est major terminus ad medium, sic minorumterminorum differentia ad differentiam maximorum. In dispositione enim quae est 1,4,6, maximus terminus ad medium sesquialter est, differentia vero minorum, id est unius et 4, ternarius est, majorum vero, id est quaternarii et senarii, binarius. Differentiae sesquialterae. Ternarius autem binario comparatus, sesquialteram habitudinem proportionis efficiet. Eodem autem modo hæc quoque medietas geometricae contraria est, quemadmodum et quinta propterproportionem differentiarum a minoribus ad majores terminos conversam.","prev":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 2.54","label":"Book 2, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis, arithmetica, geometrica, e…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.54"},"next":{"citation":"De Arithmetica Libri Duo 2.52","label":"Book 2, Chapter 52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.52"},"credit":{"text":"Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}