{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1.169-181","citation":"Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1.169-181","ref":"1.169","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.169","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.169.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Argumentorum vero omnium alia sunt probabilia et necessaria, alia probabilia et non necessaria, alia sunt necessaria, sed non probabilia, alia nec probabilia nec necessaria. Probabile vero est quod videtur vel omnibus,vel pluribus,vel sapientibus,et his vel omnibus, vel pluribus, vel maxime notis atque præcipuis, vel quod unicuiueartifici secundum propriam facultatem, ut de medicina medico,gubernatori de navibus gubernandis, id præterea quod videtur ei cum quo sermo conseritur, vel ipsi qui judicat, in quo nihil attinet verum falsumve sit argumentum, si tantum verisi militudinem teneat. Necessarium vero est quod ut dicitur, ita est, atque aliter esse non potest; probabile quidem ac necessarium est, ut hoc, si quid cuilibet rei sit additum, fotum majus efficitur. Neque enim quisquam ab hac propositione diBsentiet,elita sese habere necesse est. Probabilia vero ac non necessaria sunt, quibus facile mem auditoris acquiescit, sed veritatis non tenent firmitatem, ut hoc: si mater est, diligit filium. Necessaria vero ac non probabilia sunt quae ita ut dicuntur sesehabere ne-, cesse est,, sed bis facile non consentit auditor, ut est hoc, objectu lunaris corporis solis evenire defectum. Neque necessaria vero neque probabilia sunt quai neque in opinione hominum neque in veritate consisLunL, ut hoc, habere Diogenem cornua; quoniam unusquisque habeat quod nunqnam perd iderit.Quæ quidemnec argumenta dici possunt, argumenta enim dubiae rei faciunt fidem. Exhis autemnulla fides est qua? in opinione hominum neque in veritate sunt constituta, Dici tamen potest nec illa quidem esse argumenta quae cum sint necessaria, minime tamen audientibus approbantur. Namsi rei dubiae sitriJes, cogendus est animus auditoris per ea quibus ipse acquiescit, ut conclusioni quoque quam nondum probat possit accedere. uosquae tantum necessaria sunt ac non probabilia, non probat ille qui judicat, necesse est ut ne illud quidem probet quod ex bujusmodi ratione conficitur.","prev":{"citation":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1.155-168","label":"1.155 to 1.168","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.155"},"next":{"citation":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1.182-197","label":"1.182 to 1.197","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.182"},"credit":{"text":"Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}