{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1.198-212","citation":"Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1.198-212","ref":"1.198","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.198","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.198.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"Quarta vero species argumenti, quam neque argumentum quidem recte dici supra docuimus, sophisticis solet esse attributa. Topicorum intentio est verisimilium argumentoruro copiam demonstrare. Designatis enim locis ex quibus probabilia argumenta ducuntur, abundans et copiosa necesse est fiat materia disserendi.Sed quoniam (ut supra dictum est) probabilium argumentorum alia sunt necessaria, alia non necessaria, cum ocprobabitium argumentorum ducuntur, evenit ut necessariorum qnoque doceantur. Quo fit ut oratoribus quidem ac dialecticis haec principaliter facultas paretur, secundo vero loco philosophis. Nam in quo probabilia quidem umnia conquiruntur, dialectici atque oratorp.s juvantur; in quibus vero probabilia ac necessaria docentur,philosophiæ demonstrationi ministratur ubertas. Non modo igitur dialecticusatque orator, verum etiam demonstrator ac verae argumentationis effector habet quod ex positis locis possit assumere, cum intra argumentorum probabilium locos, necessariorum quoque principia traditio ista contineat. Illa vero argumenta quæ necessaria quidem sunt, sed non prohabilia, atque illud ultimum genus, scilicet nec probabile nec necessarium, a propositi operis consideratione sejunctum est, nisi quod interdum quidam sophistici loci exercendi gratia lectoris adhibentur. Quocirca topicorum pariter utilitas intentioque patefacta est His enim et dicendi facuitaa et investigatio veritatis augetur. Nam quod dialecticos atque oratores locorum juvat agnitio, orationi per inventionem copiam præstat; quod vero necessariorum doctrinam locorum philosophis tradit, viam quodammodo veritatis illustrat Quo magis pervestiganda est rimandaque ulterius disciplina, eaque cum agnitione percepta sit, usu atque exercitatione firmanda. Magnum enim aliquid locorum consideratio pollicetur, scilicet inveniendivias. Quod quidem hiqui sunt hujus rationis expertes soli prorsus deputant ingenio, neque intelligunt quantum hac consideratione quæratur quae artem redigit vim et potestatem naturæ. Sed de his hactenus. Nunc de reliquis explicemus.","prev":{"citation":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1.182-197","label":"1.182 to 1.197","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.182"},"next":{"citation":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1-11","label":"1 to 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1"},"credit":{"text":"Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}