{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1.81-100","citation":"Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1.81-100","ref":"1.81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.81.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Qua; cum ita sint, in prædicativa quæstionedubitatur an subjecto termino praedicatus inhæreat.In hypotheticis vero quaestionibus, iliud tantum quæritur an iilam rem quæ præcedit comitetur id quod sequents esse proponitur. Omnia vero quæ de praedicativis propositionibus dicta sunt, id est, quod alix universales, aliae particulares, aliae indefinitæ, aliae singulares, eadem possunt dici fere in praedicativa quaestione. Hoc etenim tanlum quæstio a propositione diversa est, quod propositio quidem vet enuntiatasimpliciter,vel aliud probans, oratio est verum falsumve significans. Quaestio vero cum sit ipsa quidem oratio, dubitabilis tamen est propositio.Addita igitur dubitatione, quae in propositione considerantur, eadem etiam convenit in quæstione tractari. Quaestionis autem duae sunt species: unaquaedicitur a dialecticis; thesis; hæc hujusmodi est quae de re cæteris circumatantiis nuda quaerit ac disserit, quales a dialecticis maxime ad disputationem sumuntur, utvoluptasne summum bonum sit? Ducendane uxor? hæc a nobis propositio vel propositum dicitur. Altera vero quae a Graecis vocatur hypothesis, a nobis dicitur causa; hæc quaestio est personis, temporibus,factis, caeterisque circumstantiis implicita; ea est hujusmodi: Jurene Cicero in exsilium dubio reipublicae tempore detrudatur, quia injussu populi cives Romanos necaverit. Hujus autem duplicis quæstionis subdivisiones alias esse necesse est,el thesis quidem philosophis, hypothesis vero oratoribus attributa est. Sed ejus quidem quæstionis quæ est hypothesis posterius, divisiones dabo; nunc de theseos divisione pertractabo, quae in quatuor dividitur species.In omni enim dialectica quæstione prædicativa dubitatur an ei quod subjectum est id quod prædicatur inhaereat; cum vero aliquid alicui inesse proponitur, id aut majus erit eo de quo praedicatur eique substantialiter inesse contenditur; aut majus quidem eo erit,sed non de substantia ipsius prædicabitur; aut ei erit æquale, et in substantia prædicabitur; aut ei erit æquale,sed minime ejus substantiam continebit.Nam ut id quod min us est de eo quod majus est prædicemus, in nulla propositione evenit.","prev":{"citation":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1.62-80","label":"1.62 to 1.80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.62"},"next":{"citation":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1.101-112","label":"1.101 to 1.112","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1.101"},"credit":{"text":"Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}