{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 116-131","citation":"Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 116-131","ref":"116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/116.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Has igitur circumstancias in gemina Cicero partitur, ut eam,quæ est quis,circumstantiam in attributis personæ ponat. Reliquas vero circumstantias in attributis negotio constituat.Et prim am quidem excircumstantiiseam quae est quis, quoniam personæ attribuit, secat in undecim partes: nomen ut Verres, naturam ut barbarus, victum ut amicus nobilium, fortunam ut dives, studium ut geometer,casum ut exsul, affectionem utamans,habitum ut sapiens,consilium, facta, et orationes, ea quae extra illud factum dictumque sunt quod nunc in judicium devocatur. Reliquas vero circumstantias,quæ sunt quid, cur, quomodo, ubi,quando,quibus auxiliis,in attributis negotio ponit; quid et cur, dicens continentia cum ipso ne. gotio; cur in causa constituens: ea enim causa est uniuscujusque facti, propter quam factum est. Quid vero secat in quatuor partes: in summam facti, ut parentis occisio, ex hac maxime locus sumitur amplificationis; ante factum, ut concitus gladium rapuit; dum fit, vehementer percussit; post factum, in abdito sepelivit. Qua; cum omnia [sint facta, tamen quoniam ad gestum negotium de quo quæritur pertinent, non sunt ea facta quae in attributis personae numerata sunt; illa enim extra negotium, de quo agitur posita, personam informantia, fidem ei negotio præstant de quo versatur intentio; haec vero facta quae continentia sunt cum ipso negotio,ad ipsum negotium de quo quaeritur pertinent. Postremas vero quatuorcircumstantias Cicero ponit in gestione negotii, quae est secunda pars attributorum negotiis eteam quidem circumstantiam,quæ est quando,dividit in tempus, ut nocte fecit,et in occasionem, ut cunctis dormientibus; eam vero circumslantiam, quas est ubi, locum dicit, ut in cubiculo fecit, quomodo varo ex circumstantiis modum,ut clam fecit.Quibus auxiliis circumslantiam,facultatem appellat, ut cum multo exercitu.Quorum quidem locorum, etsi ex circum.","prev":{"citation":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 97-115","label":"97 to 115","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/97"},"next":{"citation":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 132-144","label":"132 to 144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/132"},"credit":{"text":"Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}