{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 132-144","citation":"Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 132-144","ref":"132","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/132","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/132.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"atantiarum natura discretio clara est, nos tamen benevolentius faciemus, si uberius eorum a se differentias ostendamus. Nam cum ex circumstantiis, alias. M. Tullius posuerit esse continentia cum ipso negotio, alias in gestione negotii. Atque in continentibus cum ipso negotio illum annumeravit locum quem appellavit dum fit, ex ipsa prolationis significatione idem videtur esse locus hic, dum fit, i ei qui estin gestiune negotii.Sed non est ita,quia dum fit illud est quod eo tempore admissum est dum facinus perpetratur, ut percussit. In gestione ve!'o negotii ea sunt quae ante factum,et dum Bt,et post factum quod gestum eSL,continent.In omnibus enim tempus, locus, occasio, modus, facultas inquiritur. Rursus dum fit factum est quo administratum est negotium; quae igitur suni in gestione negotii,non sunt facta, sed facto adhærentia. Nullus enim tempus, occasionem, locum, modum, facultatem facta esse consenserit, sed (ut dictum est) aeque cuilibet facto adhaerentia sunt,atque id nullo modo derelinquant,quia quadam relatione subjecta sunt ipsi quod gestum est, negotio. Item ea quae sunt in gestione negotii sine his quae sunt continentia cum ipso negot;o esse possunt. Potest enim et locus, et tempus, et occasio,et modus, et facultas facti cujuslibet intelligi, etiamsi nemo faciat, quod illo in loco, vel lernpore,vel occasione, vel modo, vel facultate fieri posset.Itaque ea,quæ sunt in gestione negotii sine his quæ continentia cum ipso negotio esse possunt, illa vero sine his esse non possunt. Factum enim praeter locum, tempus, occasionem, modum, facul. tatemque esse non poterit, atque hæc quæ in aMributis personae ac negotio constant, veluti in dialecticis locis:ea quae in ipsis hærent,:de quibus quæritur.Reliqua vero,quæ vel suntadjunctanegotio vel gestum negotium consequuntur,taliasunt,qualia in dialecticis locis ea quae secund um Themistium partim rei substantiam consequuntur,partim sunt extrinsecus,partim versantur in mediis;","prev":{"citation":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 116-131","label":"116 to 131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/116"},"next":{"citation":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 145-155","label":"145 to 155","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/145"},"credit":{"text":"Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}