{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 137-151","citation":"Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 137-151","ref":"137","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/137","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/137.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Locus a fine:ab eo quoque quod cujuslibet forma est, ita non potuisse volare Dedalum, quoniam nullas naturali forma pennas habuisset.Maxima propositio: tantum quaeque posse quantum forma naturalis sua permisit.Locus a forma:ab effectibus vero et corruptionibus et usibus hoc modo; nam si bona est domus, et constructio domus bona est, et econtrario, si bona est constructio domus,bona est domus. Rursus si destructio domus mala est, bona est domus,et si bona est domus,mala est destructio domus. Et si bonum equitare est,bonus est equus, et si bonus est equus, bonum est equitare. Est autem primum quidem exemplum a generationibus, quod idem ab effectibus vocari potest; secundum a corruptionibus; tertium ab usibus: omnium autem maxima propositio: cujus effectio bona est, ipsum quoque bonum est, et econverso; cujus ecorruptio mala est, ipsum quoque bonum est, et econverso; et cujus usus bonus est,ipsum quoque bonum est, et econverso.A communiter accidentibus argumenta fiunt quoties ea sumuntur accidentia, quae relinquere subjectum vel non possunt vel non soleut,ut si quis hoc modo dicat: Sapientem non pænitebiL, poenitentia enim malum factum comitatur. Quod quia in sapiente non convenit,ne pœnitentia quidem. Quaestio de accidente, Maxima propositio: Cui non inest aliquid ei,nec illud quod ejus est consequens inesse potest; locus a communiter accidentibus. Expeditis igitur locis his qui ab ipsis terminis in quæstione positis assumuntur,nuncde bisdicendum est qui, licel extrinsecus positi, argumenta tamen quæstionibus subminislrant.Hi vero sunt vel ex rei judicio,vel ex simiEbus,vel a majore,vel a minore, vel a proportione. vel ex oppositis,vel ex traDSumptione. Et ille quidem locus qui rei judicium tenet, est hujusmodi: utsi dicamusid esse quod vel omnes judicant vel plures, Et hi vel sapientes, vel secundum unamquamque artium penitus eruditi.Hujus exemplum est,cælum esse volubile, quod ita sapientes atque astrologi doctissimi judicaverunt.","prev":{"citation":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 122-136","label":"122 to 136","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/122"},"next":{"citation":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 152-170","label":"152 to 170","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/152"},"credit":{"text":"Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}