{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 152-170","citation":"Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 152-170","ref":"152","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/152","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/152.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Quæstio de accidente. Maxima propositio: quod omnibus velpluribus velsapientibusbominibus videtur, ei contradici non oportere. Locus a rei ju. dicio. A similibus vero hoc modo: si dubitetur an hominis proprium sit bipedem esse, dicemus: similiter inest equo quadrupes ut homini bipes;non est autem equo quadrupes propriumjnon est igitur homini bipes proprium.Quæstio de proprio. Maxima propositio:si quod similiter inest,non est proprium, nec id de quo quaeritur esseproprium potest.Locus a similibus. Hic vero in gemina dividitur,hæc enim similitudo aut in qualitate consistit, aut in quantitate; sed in quantitate paritas, id est æqualitas nuncupatur, in qualilate similitudo. Rursus ab eo quod est magis: si quaeratur an sit animalis diffinitio, quod ex se moveri possit, dicemus sic: magis oportet animal is diffinitionem esse quod naturaliter vivat quam quod ex se moveri possit; non est autem bæc diffinitio animalis quod nale:raliter vivatjnec ea quidem igitur quae minus videtur esse, quod ex se moveri possit,animalis diffinitio putanda est. Quæstio de diffinitione. Maxima propositio: si id quod magis videtur inesse non est, nec id quod minus vidubetur inesse inerit? Locus ib eo quod magis est. A minoribus vero converso modo. Nam si est hominis diffinitio, animal gressibile bipes, cum id minus videatur esse diffinitio hominis,quam animal rationale mortale, sitque diffinitio hominis ea quae dicit alias gressibile bipes,erit diffinitio hominis animal rationale mortale. Quaestio diffinitione. Maxima propositio.-si id quod minus videtur inesse inest, id quod rragis videbitur inesse,inerit. Multæ autem sunt diversitates locorum ab eo quod est magis et minus argumenta ministrantium,quos in expositione Topicorum Aristotelis diligentius persecuti sumus. Item a proportione, ut si quæratur an sorte sint eligendi in civitatibus magistratus,dicamus minimp\"Quia ne in navibus quidem gubernator sorte præficitur, est enim proporlio.Nam ut sese gubernator habet ad navim,ita magistratus ad civitatem.","prev":{"citation":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 137-151","label":"137 to 151","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/137"},"next":{"citation":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 171-187","label":"171 to 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/171"},"credit":{"text":"Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}