{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 16-27","citation":"Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 16-27","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/16.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Quibus ita præcognitis paulo posterius et quaestiones rbet.oricas quae in constitutionibus positæ sunt,et proprii generis enumerabimus 10cos.Nunc paulisper mihi videtur de tota admodum breviter facultate tractandum magnum opusatque difficile.Quanta enim sibimet ars rheoorica cognatione jungatur,non facile considerari potest, vixque est etiam ut auditu animadverti queat,nedum sit facile repertu.De cujus quidemrei traditione nihil ab antiquis præceptoribus accepimus. De unoquoque enim præcipiunt, nihil de communi laborantes.Quam partem doctrinæ vacuam, ut pussum us,aggrediamur. Dicemus itaque de generis artis, et speciebus,et materia,et partibus,et instrumento, instrumentique partibus,opere etiam officioque actoris et fine, post haec de quæstionibus ac de locis. Quocirca quod in communi speculandum est, hinc disserendi sumamus exordium. Rhetoricæ igitur genus est facultas.Species vero lres,judiciale,demonstrativum, deliberativum, et genus quidem id esse quod diximus patet.Species autem idcirco sunt quas superius commemoravimus, quoniam in his est tota facultas rhetoricæ. In judiciali genere causarum integra est; item in demonstrativo, vel deliberativo. Sed hæc genera sunt causarum. Omnes enim causæ,vel speciales vel individuæ,sub horum lrium generum uno cadunl,ul subjudiciali quidem speciale ut majestatis vel repetundarum. Sub deliberativo vero quæcunque causre consultationem habent:ulsi specialiter accipiasdebello vel de pace,si vero individue de bello Pyrrhi vel pace. Eodem modo etiam in demonstrativis,quæcunque veniunt in laudem aut in vituperationem, specialiter quidem, ut laus viri fortis,individue vero,ut laus Scipionis,sub demonstratione ponuntur.Maleria vero hujus facultatis est, omnis quidem res proposita ad dictionem.Fere sutem est civilis quæstio. In hanc species a rhetorica venientes quasi quaedam formae capiunt sibi materiam, et triplici informatam tenent figuram, quod posterius liquebit,ut civilis quæstio,quæ adhuc informis secundum species erat,fial accepto fine unicuique specierum rhetoricae subjecta.","prev":{"citation":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 1-3-15","label":"1 to 15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/1-3"},"next":{"citation":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 28-38","label":"28 to 38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/28"},"credit":{"text":"Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}