{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 81-96","citation":"Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor 81-96","ref":"81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/81.md","author":{"name":"Boethius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius"},"work":{"title":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Sunt autem constitutionis partes causae generalis hoc modo: si enim omnis causa conjecturalis esset, nec alius status inveniretur, non esset status conjecturalis causæ pars, sed ipsa causa esset sine dubio conjectura;sed quoniam partim conjectura, partim sine, partim qualitate, partim translatione causae omnes tenentur,pars est constitutio causae Don ejus quam tenendo informat, sed ejus quam dividit generalis,cujus scilicet quasi membrum aliquod abscindens,suum facit unaquæque constitutio. Sunt igitur partes ut species constitutiones causæ generis, non ejus quam unaquæque tenens informaverit. Quare genus est rhetoricae facultas. Rhetoricas vero species tres, judiciale, demonstrativuin, deliberativum. Materia autem,civilis quæstio, quae dicitur causa;partes hujus materiæ, constitutiones. Rhetoricae partes, inventio, dispositio, elocutio,memoria,pronuntiatio. Instrumentum, oratio; instrumenti partes,exordium, narratio,partitio, confirmatio, reprehensio, peroratio. Opus est docere et movere; actor est orator; officium bene dicere; finis tum bene dixisse, tum persuadere:est vero tota rhetorica in speciebus. species vero ita totam materiam informant,ut tamenvicissimtotam sibi vindicent,quod ex hoc intelligi potest,quonia:11 omnes materiae partes singulae species tenent.Nam in judiciali quatuor constitutiones invenies. et in deliberativo demonstrativoque easdem quatuorinvenire queas.Unde ostendilur, si omnes partescausæ generalis, quae est civilis quæstio, singulæ species habent, omnes vero partes causa ipsa est, causam, id est civilem quæstionem a speciebus vicissim vindicari totam eo modo, quo vox uno tempore ad plurimorum aures pervenit cum suis integra partibus,id est elementis, nam eodem tempore tota causa ad diversas species cum suis partibus transit. Sed cum spectes nmateram venerint, id est in civilem quæstionem,et eam cum suis obtinuerint partibus,inferunt secum etiam ipsam rhetoricae facultatem.Quare etiam rhetoricae partes in singulis constitutionibus inerunt. Sed illata materiainfertsecum instrumentum suum, infert igitur secum orationem, et haec proprias partes,eritque in constitutionibus tractan.","prev":{"citation":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 68-80","label":"68 to 80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/68"},"next":{"citation":"De Differentiis Topicis Libri Quatuor 97-115","label":"97 to 115","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-differentiis-topicis-libri-quatuor/97"},"credit":{"text":"Boethius, De Differentiis Topicis Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1036/tmp1036/tmp1036.tmp1036.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}